Schola Latína
Európæa & Úniversális
in líneá

Latiné loqui disce sine molestiá!
Learn to speak Latin with ease! ¡Aprende a hablar latín sin esfuerzo!
Apprenez à parler latin sans peine! Impara a parlare latino senza sforzo! Lernen Sie latein zu sprechen ohne Mühe!


***

Lingua Latína,

vívum húmání generis patrimónium,

commúnis lingua nostra

Latíné | English | Español | Français | Italiano | Deutsch

Latina lingua tria jam annorum milia stat germanissima vox communis nostri cultús humani, Europæi et universalis. Fuit quidem majorum nostrorum lingua Romanorum, sicut Plauti Terentique, Ciceronis Vergilive, Senecæ ac Plini, vel etiam Stati cum Quintiliano, Martialis et Taciti, Suetoni Gellique, posteaque Ausoni et Claudiani, Ammiani Marcellini, Ambrosi et Augustini.

Per scriptores autem sicut Boethium et Cassiodorum, Gregorium Turonensem et Hispalensem Isidorum, lingua Latina superstes restitit Romani Imperi occasui, mansitque in usu per totam Ætatem Mediam, lingua juris, philosophiæ theologiæque, culmine Thoma Aquinate.

Lingua Latina viribus surrexit renovatís per Renascentiam, mirificé florentibus artibus scientiisque, communicationis perenne vehiculum inter gentes, luminaribus tam variis quam Batavo Erasmo, Polono Copernico, Gallo Cartesio, Anglo Newtono, Germano Leibnizio, Sueto Linnæo, communi nostrá linguá conjunctis cunctis Latiná.

Divitiis tamen perennis nostri cultús neglectis nunc temporis multi, ob novissimorum duorum sæculorum turbulentas res gestas angustaque placita radicibus suís orbati, persuasi sunt linguam Latinam mortuam esse cum ultimis Romanis.

Hoc mendacium refutare, atque societati nostræ commune patrimonium culturale restituere quod est ejus proprium, propositum est Scholæ Latínæ Európææ & Úniversális.

Dé Európæ futúró

Unio Europæa, magnificum illud pacis et prosperitatis consilium quod magnis ex bellis est secutum, videtur his ultimis annis periculosé frígére, propterea quod nationalismis qui nos dividunt nemo audet tandem aliquando obviam ire fortiter, neque facultas comparata est (aut voluntas) verum atque necessarium sensum fovendi omnes Europæos unum populum constituere. Oportet Europæi cognoscant unitatem suam culturalem, quæ suá in linguá stat communi. Uná tantummodo linguá possunt Europæi se intellegere ut Europæos, una potest vócem populi exprimere reapse Europæam, media communicationis pan-Europæa, veramque communitatem politicam continentalis amplitudinis, quibus unio politica condatur quá tantopere eget Europa.

Numquam fuit neque inveniri potest alia Europæa lingua communis cum vero fundamento historico quam Latina. Sine linguá Latiná non erit natio Europæa. Sine Latinitate Europa non est.

Dé linguá Latíná discendá

Major majorque nunc temporis hominum numerus omni linguæ Latinæ notitiá per institutionem suam caruerunt; atque eorum qui linguæ Latinæ antehac studuerunt plerique eam denique oderunt, oblíti sunt ejus aut utrumque. Hoc nemo potest stupere, neque nos perducere debet ad falsas conclusiones.

Primum omnium, nihil disci aut doceri potest sine sincero momento. Cum antiquæ Græciæ patrimonium multo amplius sit longéque et sine dubio magnificentius quam Romanorum, linguæ tamen Latinæ propterea latius patuit semper institutio quam Græcæ quod lingua Latina, non Græca, temporis decursu, vox facta est perennis atque unica cultús nostri communis. Magistri professoresque linguæ Latinæ nunc mirantur curnam vix quemquam valeant excitare ut in linguæ nostræ incumbant studium, cum duo fere sæcula falso jam prædicent mortuam relictam esse Latinitatem in remotá antiquitate, atque amplecti recusent pretiosissimam ejus virtutem, perennem scilicet vigorem linguæ Europææ et universalis.

Secundo, linguam Latinam ut linguam mortuam tractare eamque docere ut si esset lingua Ægyptiaca, didacticam methodologiam tam innecessario efficit aridam ut mirum sit si quis omnino aliquid discere possit eo modó. Magistri professoresque non videntur meminisse velle linguarum discendarum hominibus insitam esse facultatem, quæ prorsus naturalis esse debet ac facilis dummodo naturali ratione lingua doceatur, id est activo modó in usu posita, auscultando atque loquendo, sicut omnes aliæ linguæ quas homines solent quidem discere. Contumaciter perstant conari linguam Latinam docere contra omnem naturalem linguarum disciplinam, irritique nec mirum evadunt.

Lingua Latina potest disci jucundiore, robustiore atque efficaciore modo, atque ita docetur híc, in Scholá Latíná Európæá & Úniversálí, a cupidis docendi expertisque magistris, quicumque discere velit. Omnes divitem suam linguam cultumque perennem recuperandi studiosi vehementer invitantur ut cursibus nostris se subscribant.

Alia instrumenta linguæ Latinæ discendæ quæ reperiri possunt per Internet hæc sunt:

Latin Background Studies, tractatús archetypi atque prælectiones de linguá Latiná a William Harris conscriptæ.
CSB/SJU Latin Language and Literature, lingua litteræque Latinæ a Clemens Library & Alcuin Library.
Eventús inquisitionis "Latin" in reti About

Extra virtualem harenam, lingua Latina docetur etiam pluribus locis; sed, ut diximus, sæpe modó magnopere arido. Scitu dignæ exceptiones sunt Fundatio Melissa, Bruxellis, et Schola Nova, schola Belgica sui juris ubi discipuli docentur linguam Latinam a pueribus.

Dé úsú linguæ Latínæ

Sicut diximus, multi putant linguam Latinam mortuam esse, tam mortuam quam cultum Europæum et universalem ab eá traditum. Nos vero persuasi sumus hoc non esse necessarium, nec quantum ad cultum nec quantum ad linguam quá genuino modó constat. Lingua Latina, viva majorum nostrorum lingua Romanorum, viva mansit nostrí cultús lingua per sæcula. Lingua est sicut omnes aliæ, quæ possit jucundé disci quáque possimus sine difficultate loqui in omnibus occasionibus vitæ cottidianæ. Schola Latína Európæa & Úniversális ideo est condita ut adjuvet atque producat perennem usum vivum linguæ Latinæ.

Alii modi exercendæ linguæ Latinæ possunt quoque per Internet reperiri:

Grex Latiné Loquentium, maximus index cursús electronici quantum ad vivam linguam Latinam pertinet, ubi uná linguá licet úti Latiná, et possunt legi optimi Latiné loquentes totius orbis, ac commercium epistulare cum eis haberi.

Nuntii Latini, rerum gestarum novissimæ Latiné nuntiatæ, quæ possunt legi vel etiam ilico auscultari.

Ephemeris, periodicum in lineá, totum Latiné conscriptum multasque sectiones continens.

Extra virtualem harenam, Societas Circulorum Latinorum est internationalis fœderatio circulorum quibus homines in urbibus quique suís sine nimiá sollemnitate congregantur ut Latiné colloquantur. Omnes grato animo invitantur ut adsint sibi proximo Circulo Latino —sive ut novum condant si prope se nullus inveniatur—, atque hortamur omnes ut ita faciant ut majorum nostrorum linguam cum hominibus loquendi peritis exerceant. Omnes facultatis gradús accipiuntur.

Sunt etiam multa seminaria æstiva in quibus tantum lingua Latina adhibetur in sermone. Index satis plenus hoc genus seminariorum per totum orbem terrarum habendorum, qui quotannis renovatur, solet præberi in paginis societatis LVPA vel ALF.

Dé Scholá Latíná Európæá & Úniversálí

Schola Latína Európæa & Úniversális offert unam disciplinam, vivam perennem linguam Latinam, ac docet optimá methodo huic proposito reperibili, Clément Desessard, Lingua Latina sine molestiá, ex serie «Assimil». Duæ optiones præbentur, alia lenior, quæ duobus annis scholasticis absolvitur, alia intensiva, uno anno scholastico. Institutio fit initio sive Anglicé sive Hispanicé, postea demum tantum Latiné.

Nostri cursús, titulo Sermó Latínus, quo natura exprimitur eorum activa, offeruntur prorsus gratis, et sunt omnibus destinati qui Latiné discere cupiant, majorum nostrorum linguam, ideo ut possint non sólum scripta legere intellegendo sed etiam scribere sine difficultate et loqui volubiliter in omnibus occasionibus ut in vitam activam atque usum cottidianum ea redigatur.

Schola Latína Európæa & Úniversális initium faciet vicesimi ejus vitæ anni academici Septembri 2023.

Studentium judicium

«Satis non possum iterare quam hic cursus omnes expectationes miré superaverit [...] Fuit quidem optimus cursus tamque scientiæ plenus! Plus didici præsertim de usu activo linguæ Latinæ in hóc cursu quam in totá scholá superiore. Sectiones de pronuntiatione et de neologismis per longam linguæ Latinæ historiam conditís præcipué utiles studioque dignas invéni.»

(D. Griffinus, magister linguæ Latinæ, absolvit SL I&II 2010-2011)

Scholæ conditor:
Albínus Flaccus

Cursuum auctor:
A. Grátius Avítus

Magistrí:
A. Tullia Scholastica
Glória Andréás Suniária
Matthæus Gávia

Interpres Hispánicus:


Adjútor technicus:
Absálóm Russellus


Plura de studiis et subscriptione