Schola Latina Universalis

***

Sermó Latínus II (Desessard 57-101)






MAGISTER: A. Gratius Avitus

ÍNSTRÚMENTUM: Methodus Assimil Clément Desessard Lingua Latina sine molestia, inclusis perscriptionibus sonorís (in capsellis vel CD).

Hic cursus sequitur Sermónem Latínum I atque adhuc versatur in methodo Assimil, cujus libellus invenitur tantum cum explicationibus de grammaticá atque vocabulario datis Gallicé (Le latin sans peine) aut Italicé (Il latino senza sforzo). Discipuli igitur qui eas explicationes in alterutrá linguá satis bene intellexerunt præterito anno ut cursum sequerentur, etiam hóc anno pares erunt. Qui tamen nec Gallicé neque Italicé legere sciunt, eisdem iterum præbebitur per cursum Anglica vel Hispanica earum explicationum interpretatio. Omnes nihilominus discupuli suum exemplar debent libelli habere in alterutrá extanti versione necnon comitum perscriptionum, ante quam cursum ingrediantur.

Hóc secundo cursu, discipuli explicabunt lectiones 57-101. Denuo expectatur ut uni lectioni tribus diebus studeant per 20 septimanas initio 16 Octobris 2759 (2006). Lectiones erunt paulo longiores quam anno præterito, sed adhuc non requirunt multo plus uná horá ut perficiantur, statuta ergo trium dierum spatia item permittent ut etiam hominum negotiosissimi cursum sequantur. Plenum kalendarium, inclusis duabus Sáturnálibus Quínquátribusque trium septimanarum feriaticis intermissionibus, invenitur híc.

Discipulí partés

Sicut anno præterito, omnis libri lectio continet colloquium Latinum sinistrá atque interpretationem cum amplis explicationibus sermone vernaculo (sive Gallico sive Italico) dextrá.



Per omne trium dierum spatium in kalendario statutum, discipulus denuo expectatur ut lectioni pertinenti studeat ei indictæ, quod adhuc postulat:

1. ut legatur textus Latinus, in singulas sententias (clará voce si licet), eum verbatim conferendo cum vernaculá interpretatione;

2. ut legantur vernaculæ annotationes atque explicationes dum omnia quæ in textu Latino apparent sint intellecta (non oportet quidquam eniti ut memoriæ mandetur);

3. ut legatur iterum textus Latinus (clará voce si licet), dum per se intellegatur haud inspecto vernaculo;

4. ut auscultetur semel perscriptio dum Latinus textus in libro percurritur oculis, atque deinde iterum haud inspecto textu, conferendo tantum si omnino non potest vitari propter aliquod verbum vel phrasin solito difficiliorem, iterum iterumque dum perscriptio prorsus per se intellegatur;

5. ut auscultetur perscriptio, nunc omnino sine libro, quotiescumque fieri poterit per trium dierum spatium, omni occasione (jentando, per prandium, in balneo, dum cena coquitur, ante quam cubitum eatur...).

Ut redintegretur memoria vestra de necessitate intellegendi necnon de pondere atque momento vocabulorum in linguis discendis, ulteriora videte híc.

Partés magistrí

Sicut anno superiore, præter pretiosam doctrinam quam discipuli in libello suo invenient, primo die ex tribus qui uniuscujusque lectionis studio constituitur, proprios magister ejusdem commentarios atque animadversiones discipulis mandabit, ut caveatur ne quid maneat in ambiguo. Hóc proposito creabitur Circulus Yahoo! Sermóní Latínó II (Desessard 57-101).

Quoniam intellectus est maximé ad discendum necessarius, magister denuo aderit in lineá etiam ut respondeat quibuslibet quæstionibus quæ postea maneant quam discipulus diligenter lectionem perscrutatus erit. Magister semper conabitur Circulum Yahoo! inspicere discipulorumque quæstionibus respondere tertio saltem die cuique lectioni constituto.

Hóc cursu magister linguá utetur Latiná a primo die, et in commentariis lectionum suís et quæstionibus discipulorum respondendis. Discipuli monentur ut dubia mandent Anglicé vel Hispanicé, etsi possunt etiam Gallicá vel Italicá linguá hóc proposito úti. Neque hóc cursu expectatur ut discipuli dubia mandent Latiné.

Sicut priore cursu, magister præbebit etiam ulteriora exercitamenta scribendi atque auscultandi in lineá ut exercitationes domesticas septimá quaque lectione. Hæc erunt adhuc omnia Latiné. Remissarum exercitationum exemplar denuo corrigetur per Circulum Yahoo!

Sicut quælibet classis haud virtualis, Circulus Yahoo! est locus publicus qui permittet ut omnes discipuli maximé fruantur aliorum quæstionibus magistrique responsis correctionibusque. Omnes discipuli híc adsunt ut discant, nec quemquam debet pudere id rogare quod sæpius opinione erit etiam omnibus aliis in mente, sive alias naviter processu discendi participare. Ad magistrum privati nuntii ne mittantur magnopere dehortamur.

Programma Intróductórium

Ante cursum, discipulis commendatur ut penitus lectiones retractentur quas priore cursu perfecerunt (1-56), præsertim auscultando perscriptiones pertinentes iterum iterumque dum prorsus per se intellegantur, haud inspecto libro.

Évaluátió

Quinque erunt exercitationes domesticæ per cursum constitutæ, quibus nota quidem non indicetur, quas tamen omnes quinque citra datam diem completas remittere necessaria condicio erit ut maneatur in cursu.

Præterea, nota hujus cursús finalis decernetur per mediam ponderatam duorum ulteriorum exercitamentum: unius probationis scriptæ finitá lectione 84, quæ pendet 40% notæ finalis, et unius probationis scriptæ finalis post ultimam lectionem, quæ pendet reliquas 60%.

Alia ínstrúmenta

Secundum anni præteriti monita, discipuli qui hunc cursum adeunt deberent nunc demum possidere libros hos:

W. Sidney Allen, Vox Latina, A Guide to the Pronunciation of Classical Latin, Cambridge University Press 1992 [1965], necnon Edgar H. Sturtevant, The Pronunciation of Greek and Latin, Chicago Ares Publishers Inc. 1975 [1940].

Collins Gem Latin Dictionary, parvum miraculum quod discipulis adhuc erit satis.

Si vero anno præterito compendi facere non cœpistis, debetis prorsus ab hóc ipso temporis momento maximá diligentiá ideo incipere ut possitis emere exemplar Oxford Latin Dictionary ocius potius quam serius, nam pretium tantum augebitur dum expectatur. Nihil infra OLD est commendatione dignum et nihil superat OLD, sine quo nemo poterit boná Latinitate umquam úti.

Gildersleeve B.L. & González Lodge, Latin Grammar, Bristol Classical Press 1997 [1867]. Nemo adhuc scripsit perfectam grammaticam Latinam, sed hæc est hactenus optima linguá quidem Anglicá. Ad eam referrentur discipuli per cursum sæpius sæpiusque. Linguá Gallicá commendatur Alfred Ernout, Morphologie historique du latin, Paris Éditions Klincksieck 1974 [1953], ad morphologiam; atque Alfred Ernout & François Thomas, Syntaxe latine, Paris Éditions Klincksieck 1984 [1951], ad syntaxin. Hispanicé non videtur esse ulla grammatica similis prioribus; etsi Lisardo Rubio, Introducción a la sintaxis estructural del latín, Barcelona Editorial Ariel S.A. 1984 [1966&1967], debet ab omnibus legi.

Profecto multa ulteriora adjumenta discendi inveniri possunt, in mundo virtuali atque in reali; sed discipuli monentur ne his nimis distrahantur. Cursus ipse per se erit satis ut omnes sint occupati usque ad Aprilem.

Omnibus viribus incumbite in linguam discendam optimam quá umquam locuti sint homines!

Ínscríptió

Omnibus supra perlectis, patebit nihil aliud esse necesse ad ingrediendum in hunc cursum quam nostrum Sermónem Latínum I anno præterito absolvisse, quod significat:

a) te nunc Latiné intellegere satis bene posse ut magistri explicationes sequaris; et, profecto,

b) te adhuc intellegere sive Gallicé sive Italicé satis bene ut libelli explicationes sequaris, etsi adhuc præberi potest Anglica vel Hispanica interpretatio eis quibus sit necesse; et

c) te adhuc habere proprium exemplar libelli atque perscriptionum sonorum.

Quas tres condiciones si præstas, quæsumus ita procedas:

1. Excribe hunc textum:

Ego, [híc nomen tuum], Sermonem Latinum I (Assimil 1-56) anno praeterito absolvi velimque nunc ingredi in Sermonem Latinum II (Assimil 57-101).

2. Perge ad Circulum Yahoo! Sermóní Latínó II (Desessard 57-101), preme gemmam 'join this group' (supra dextrá), atque imple formularium secundum monita illic oblata (rationem Yahoo! ab anno præterito habere deberes; si minus, creare debebis, i.e. 'sign up', quod facillimum est atque gratis, nam debes tantum tibi eligere nomen usuari atque verbum clavem). Cum formularium ut circulum ingrediaris implebis, in sectione nomine 'comment to owner', tantummodo agglutina textum quem supra excripsisti, addito nomine tuo in spatio statuto, et inscriptio erit rata.

Memento cursum principium capturum esse 16 Octobris 2759 (2006).