SCL

 

 

SOCIETAS CIRCVLORVM LATINORVM

 

SCL

         

SCL Statuta | Circuli Latini | Consilia | Acta | Forum | Contio | Conventus | Documenta | Aliæ Societates Latinæ

         
   

Societates Latinæ


Societates Latinæ eo creatæ sunt ut Latinitatem vivam multimodis propugnent, quod quidem propositum cum Circulis Latinis communicant (cf. Statuta § 2.3.), alias tamen Circulos Latinos valde exuperant. Non enim tantum in domestica colloquia celebranda incumbunt (ibid. § 2.1.) sed multis aliis muneribus funguntur quippe quibus majores sint opes et auctoritas quam Circulorum Latinorum fortuitis fere hominum congregationibus.

Societates enim Latinæ satis magnas habent:

    • cum scientiam tum docendi experientiam et facultatem ut instituant scholas et academias ad doctrinam vivæ linguæ Latinæ,
    • auctoritatem ut convocent æstiva omnium gentium seminaria,
    • pecuniam ut edant libros et periodica,
    • sedes ubi proprios circulos Latinos hospitentur.

Societates Latinæ hæc notæ sunt:

Convocantur quoque linguæ Latinæ cultores semel in mense per totum orbem terrarum a societate "Meetup".



    ALIA VINCVLA

    Multa sunt nostris diebus paginæ interretiales ubi invenire liceat vincula ditissima ad locos Latinos, instrumenta ad linguam Latinam discendam, societates studiorum neo-Latinorum, opera Latina antiqua et recentiora. Sed supervacaneum hinc esset candidum lectorem ad singulas dirigere cum duo sint situs maxime commendandi:

    Vita Latinitatis

    et

    Thesaurus Totius Electronicæ Latinitatis

     

   
SCL Statuta | Circuli Latini | Consilia | Acta | Forum | Contio | Conventus | Documenta | Aliæ Societates Latinæ