SCL

 

 

SOCIETAS CIRCVLORVM LATINORVM

   

SCL

           

SCL Statuta | Circuli Latini | Consilia | Acta | Forum | Contio | Conventus | Documenta | Alię Societates Latinę

           
   

 

Forum

 


SCL prębet Circulis Latinis per totum terrarum orbem dispersis Forum electronicum quo communicentur omnia, pręsertim autem quę pertineant:

  • ad Circulos Latinos condendos firmandos augendos, necnon

  • ad vivam linguam Latinam propagandam propugnandamque.

Alia enim sunt fora, quorum optimum maximum est Grex Latine Loquentium, apertum omnibus, ubi aliis de rebus disseritur: politicis (utrum melius sit res publica an monarchia aut Turcia utrum sit in UE accipienda), religiosis (utrum deus sit necne aut Maria utrum fuerit virgo), philosophicis (utrum propius veritatem sit Plato an Aristoteles aut Kant utrum fuerit relativista), etiam philologicis (de orthographia Latina, de pronuntiatu, de neologismis apte condendis).

Omnes possunt participare in SCL Foro.


Quia jam simile Forum conditum est neque oportet fora multiplicare, omnes Circulorum Latinorum sodales et amicos toto corde invitamus ut participent hoc ab Albino optimo constitutum

Forum


     
SCL Statuta | Circuli Latini | Consilia | Acta | Forum | Contio | Conventus | Documenta | Alię Societates Latinę