|
I. MODERATOR sive
LEGATUS
Omnis Circulus Latinus debet sodalem unum eligere qui
moderatoris sive legati titulo nobiscum communicet et in SCL Contione
Circuli sui Latini nomine deliberet et pro Circulo suo Latino suffragium
ferat (cujus moderatoris legatisve nomen alięque notitię non fient publici
juris in paginis nostris).
II. CIRCULUS
LATINUS
Circulus Latinus est conventus
hominum qui respondet definitioni quę ostenditur in
SCL
Statutis. Si quid dubium est de hoc, consule SCL scribam. Circulus enim Latinus ut
omnibus sit apertus, nomen ejus nihil aliud debet continere quam verba
'Circulus Latinus' et adjectivum toponymicum urbis (non regionis nec
nationis) ubi sedem habet, nullo alio cognomine neque descriptione
addita.
III. PAGINĘ ELECTRONICĘ CIRCULI
LATINI
Ut in paginis nostris vinculum
ponamus, Circuli Latini debent habere situm electronicum proprium, ubi
tria ostendantur:
a. in titulo, nomen Circuli
Latini;
b. loco perspicuo, vinculum ad
SCL;
c. ubi melius videatur, sectio sub
titulo Circuli Latini 'Acta' vel 'Vita', ubi sit index sessionum habitarum
(cum die locoque) atque brevis descriptio eorum quae in unaquaque sessione
acta sint.
Alia non minus commendantur, sicut
brevis CL descriptio, hora dies locus proximę cujusque futurę
conventionis, et vincula ad CL moderatorem, sed non sunt necessaria ut CL
membrum Societatis Circulorum Latinorum fiat.
Si quid est tibi addendum sive
annotandum, hic scribe:
QUIBUS ACCEPTIS ET CONFIRMATIS
CL tuus membrum creabitur Societatis Circulorum Latinorum, quo non solum
vinculum ad situm CL tui nostris paginis publicabitur, sed etiam jus
dabitur societatis in contione deliberandi et suffragium
ferendi.
|