SCL

 

 

SOCIETAS CIRCVLORVM LATINORVM

   

SCL

           

SCL Statuta | Circuli Latini | Consilia | Acta | Forum | Contio | Conventus | Documenta | Aliæ Societates Latinæ

           
   

 

Consilia


Societas Circulorum Latinorum vult hic colligere et divulgare Circulorum Latinorum agendi mores, ut varietate nota utilibusque mutuatis consiliis ditentur roborentur pergantque crescere membris omnes qui sunt Circuli Latini, necnon facilius ut condantur novi in urbibus ubi nondum inveniuntur.

Circulorum Latinorum agendi mores

Circuli Latini conveniunt in diversissima loca. Quibusdam enim licet angulis sedibusve uti universitariis; maxima autem pars conveniunt in caffetarias vel vinarias tabernas. Non desunt qui sessiones suas instituant apud quendam hospitalem sodalem. Possunt etiam ædes municipales usu venire.

Plerique Circuli Latini student habere unoquoque mensi conventum. Pauci enim sunt qui, ut CL Varsoviensis, conveniant semel in septimana. Nonnulli autem non sæpius quam secundo quoque mense possunt sessiones suas celebrare.

Princeps Circulorum Latinorum propositum sunt Latina inter sodales colloquia. Quidam itaque CC LL res disserendas casibus permittunt, et fit sermo de quibuscumque in mentem dum bibunt aut cenant veniant. Alii autem sessiones ordinant circa scripta quæ una legunt, pertractant, commentantur. Quæ possunt esse ab antiquis auctoribus aut recentioribus. Nonnulli denique CC LL etiam ludos excogitaverunt sicut quoddam CL Varsoviensis Scrabble Latinum quo se oblectant.

Humanitas profecto inter sodales reverenter colitur; jurgia vero maligna, lites et simultates strictissime vitantur. Suam quisque modeste navat operam ut amicitiæ novæ quales Latina lingua alere solet, et intra circuli fines et cum aliis Latinitatis cultoribus oriantur, firmentur,vigeant in ævum.


Circulis Latinis jam conditis, firmandis vero et augendis, consilia

De loco

Quisque Circulus Latinus debet considerare quis sit maxime sibi idoneus locus, et dum CL crescit oportet invenire sedes aptiores spatialibus ejus novis necessitatibus. Infra autem amplius disseritur de emolumentis derivandis ab apte electis locis.

De tempore

Etsi omnia pendent a multiplicibus sodalium negotiis, multa beneficia colliguntur ab exercitatione periodica neque debent sinere sodales inter sessiones nimis longa intervalla præterire.

De regimine Circulorum Latinorum

Quamquam Circuli Latini sine duce possunt et soleant sessiones suas celebrare, bonum est moderatorem habere qui conventus si nimis temporis a priore incuriosis aliis præterierit convocandos curet, qui agenda proponat si alii de quo disserant nesciunt, quique participationem denique stimulet.

Moderator non solum bonum, sed etiam necessarius est ad SCL participandam, nam in societatis foro deliberationes fient et suffragia ferentur, quorum jus singulis hominibus dari poterit tantum qui uniuscujusque Circuli Latini vicem agant. Moderator enim quamquam innecessarius videatur ut CL vitam suam privatam pergat, necessarius tamen est in societate ubi conjunguntur multi CC LL qui coram aliis pro CL suo respondeat.

Ceterum, non est opus ut omnia moderator intra CL suum agat. Potest enim alter nomen dare ad conscribendas sessionum recensiones quas SCL commendat divulgandas, alter potest curare situm CL electronicum, alter CL inter docentes discentesque promovendum, et ita porro, ne nimis oneris humeris suis moderator sustineat augeaturque inter participes sensus CL rem esse omnium communem.

Præter munus ergo repræsentativum moderatore opus non est. Tamen sunt CC LL quibus melius videatur moderatore quodam uti, sive propter præstantiorem ejus linguæ Latinæ scientiam, sive quia variis de causis majorem possit aut velit operam navare quam alii. In CC LL præcipue ubi non solum fortuita colloquia, sed etiam alia exercitamenta actusque fiunt, moderator erit magis magisque necessarium. Sunt itaque duo præcipui modi quibus hi majoris complexitatis CC LL possint duci: benevola dictatura aut aliquid democratiæ simile.

Benevola dictatura:

Quibusdam melius videtur CL suum ita regere ut soli decernant quid CL facturus sit, dum tamen boni CL communis non sunt immemores. Quo modo tria emolumenta obtinentur:

  • Moderator potest consilia et proposita sua majore libertate persequi

  • Breviore tempore laboribusque statuere licet quæ CL sit acturus

  • Sodales possunt participare CL vitam multo minore cura

     Sunt et detrimenta:

  • Omnia ex moderatoris rectoriis virtutibus pendunt, quæ si parum bonæ sint CL claudicet

  • Scire quid participes velint eisque satisfacere difficilius est

  • Si moderator adesse non potuerit, CL in discrimen dissolutionis veniat

Democratiæ simile aliquid:

 Si CL democraticis principiis regitur agenda statuuntur per sodalium consensum. Quo non parva emolumenta contingunt:

  •  Non tam obnoxius est moderator neque tantum ei ratio reddenda propter difficultates

  • CL progreditur qua via sodales volunt, unde facilius est eos contentos servare

  • Remoto moderatore, CL potest melius superesse

Sunt et detrimenta, nam agenda statuere per consensum et ad effectum inter multos perducere potest multo majoris esse temporis ac laboris.

Quo autem major numero fit Circulus Latinus eo difficilius rectu per dictaturam, neque sine consensu facile satisfit pluribus. Quædam ergo adaptationes possunt fieri necessariæ dum crescit CL.

De sodalibus in Circulo Latino servandis

Ut Circulus Latinus floreat debent sodales experientia CL quisque sua esse contenti, cui proposito præstat temporis invervallis sciscitari colloquiis aut scripto quid sodales a CL expectent, ita ut moderator possit desideriis eorum satisfacere, quamquam satisfieri non possit omnibus semper!

Refert etiam omnes sodales respici vitaque CL communicare. Moderator itaque debet providere ut omnes colloquia participent, omnibus detur occasionem Latine loquendi. Quod maximi momenti est etiam eis qui minus sciunt, quorumque necessariam exercitationem nequaquam frustraberis. Item debent frenari qui potiri semper affectant continentis loquendi licentiæ. Si autem CC LL aliud agunt plus quam fortuito colloqui, emolumento est sodalibus vices servare in eligendis pertractandis scriptis vel in ducendis activitatibus. In majoribus CC LL juvat distribuere inter sodales etiam diversa munera administrativa ut experiri possint si voluerint contributionem suam CL quam magni sit momenti.

Multum præstat sodales certiores facere posse pertinentium rerum, quod fiebat olim per catenas sive arbores telephonicas (unusquisque enim telephonice appellat duos tresve alteros et ita porro) et potest esse adhuc efficax modus citius referendi nova; sed solent nunc temporis adhiberi indices cursus electronici, quibus uno ictu possunt omnes sodales accipere eundem illico nuntium. Commendatur etiam CC LL ut habeant forum in sede sua electronica, sicut CL Barcinonensis.

Maximum stimulum possunt accipere CC LL a definitis inceptis et finibus. Non enim solum discere et se intra CL exercere sodalibus satisfacit, sed etiam aliquid extrinsecus facere quo amplius Latinitas floreat. Proposita enim certa præter ipsa colloquia persequi valde præstat ut percipiant sodales alias CL utilitates; communemque rem agere non solum conjunctiora fovet amicitiæ vincula sed et perfectius affert gaudium. Societas Circulorum Latinorum deliberationis forum præbet CC LL moderatoribus ubi proposita sua communicent agendaque communia pro viva Latinitate sibi indicant. Hic pro Latinitate activus enthusiasmus multum conferet ad roborandos et augendos CC LL.

Magni autem momenti in hoc activo enthusiasmo stimulando et in roborandis CC LL sunt nostri annui conventus quibus solidæ amicitiæ inter moderatores et sodales conjunguntur. Vehementer invitamus omnes ad participandum.

Denique non semper poterimus sodales in CL servare. Si quis abit ergo, præstat discere quibus de causis id fecerit ut vitare possimus ne qui alii eisdem de causis CL deserant. Nullo est detrimento abeuntes rogare cur CL reliquerint et cogitare quid facere possimus ne idem iterum eveniat.

De novis alliciendis sodalibus

Ut floreat CL non solum est necesse ut sodales sint contenti, sed etiam ipse CL ut crescere pergat. Optimus hodie modus CL promovendi est situs araneus conditus, qui simplex facilis est creatu et necessarius ad participandam SCL. Nulla nunc temporis difficultate eum invenias qui sciat tales situs componere; sed si minus habes qui adjuvet, SCL potest auxilium ferre. Peritissimus enim noster sodalis Albinus multis CC LL jam paginas virtuales creavit. In CL situ commendatur ut sint saltem nomen CL, brevis ejus descriptio, hora dies locus proximæ futuræ conventionis, recensiones præteritarum, et vincula ad CL moderatores et ad SCL loco perspicuo. Domicilium situs (URL) præstat postea quam latissime nuntiari et paginas per meta tags, etc. reddere ab inquisitoriis instrumentis (Google, etc.) maxime reperibiles.

Circuli Latini etiam præconium sui faciunt modis non tam novis, ut puta foliis volantibus, tabulis aut parvis libellis. Quæ necessaria sunt cum non in mundo degamus virtuali sitque efficax via ad diversiores audientias. In his omnibus commendatur inscribere saltem nomen descriptionemque CL, horam diem locum conventuum, modumque adeundi moderatoris aliaque sciscitandi. In libello licet etiam scripta opusculaque sodalium in lucem dari, quo amplius fovetur eorum inventio litteraria et participatio CL. Editis libellis potest etiam pecunia colligi a librariis exempli gratia quibus persuadeatur ut in illis annuntientur.

Promotio CL paulatim melior experientia fiet; sed nihil prodest modestia. Multa enim media communicativa, præsertim quæ propinquiores tantum regiones obtient, avida sunt rerum quas nuntient novarum. Licet itaque ad periodica scribere ut colloquium cum moderatore sodalibusve referant, ad quæ prodest etiam photographias mittere sessionum. Multi vero CC LL, præsertim in Hispania, effecerunt ut in radiophonia pluries de se fieret argumentum et participabunt mox programma localis televisionis Barcinonensis. Audaces fortuna juvat!

Ipse locus conventionum potest esse CL præconium. Si eliguntur exempli gratia ædes municipales, mentione in tabulis, actuum programmatís, libellisque ædium innotescet paulatim CL. Si convenitur in sedes universitarias sive instituta studiorum Latinorum, vel etiam in scholas institutionis secundariæ, multo melius allicientur animi alumnorum hominumque studiosiorum.

Vinculum cum universitate et cum sectionibus Latinis scholarum secundariarum maximi est momenti quamquam male audiatur sæpe viva Latinitas apud eos. Immo ad nos pertinet persuadere docentibus discentibusque ut tales opiniones mutentur. Multimodis possunt studentes allici quin etiam professores. Licet exempli gratia fora cinematographica præbere ubi spectentur pelliculæ Latinæ sicut Jarman Derek Sebastiane aut proximæ apparitionis Gibson Mel Passion et sequatur de eis colloquium, vernaculum sane sed inter expertos Latine. Potest etiam in scholis secundariis proferri mira pellicula magnetoscopica de IX Conventu ALF a Finnica Radiotelevisione confecta. Licet etiam inter magistros et professores divulgare periodica Vocem Latinam, Melissam, Adulescentem, alias, sive instrumenta electronica ut Gregem Latine Loquentium aut locutorium CL Panormitani. Multa possunt fieri quo plures ad vivam Latinitatem convertantur. Et si non convertuntur, rationes eorum et argumenta adjuvabunt ut melius intellegamus quid in nostris conatibus sit mutandum ut melius persuadamus postea.

Optimum præconium est utile esse. Si exempli gratia invenitur in electronico CL situ bona fons vinculorum et rerum quibus frui possint Latinitatis amatores, eo frequentius homines visitabunt. Juvat ergo nuntiare si quid programma radiophonicum vel televisivum de re Latina fiat, ut omnes possint spectare; sive quodcumque ad Latinitatem pertinens quisque discat, ut liceat et aliis scire sodalesne sint necne. Certe omnes deberent visitatores duci ad maximum vivæ Latinitatis electronicum thesaurum qui sunt paginæ Gregis Latine Loquentium sub sectione Latinitas in tela totius terræ. Quo plus omnes de omnibus Latinis rebus sciant eo omnibus melius. Neque solum de rebus Latinis vivis mortuisve, sed etiam de rebus ad linguas omnes penuria loquentium laborantes pertinentibus scire poderit.

Non est autem satis novos sodales ad circulum asciscere. Oportet quoque veteres eos hospitaliter amplectantur, neque inter se tantum pergant agere omnia. Præsertim in primis sessionibus novi sodales debent ab omnibus curari. Neque debent CL sodales hæsitare quin accipiant qui minus sunt validi, CC enim LL sunt quorum sodales sint cæci aut aliter impediti. Denique si impedimento est magna ignorantia Latinitatis, debent CC LL pæbere posse consilia quibus melius quibus opus est discant.

De colligenda pecunia

Non solent Circuli Latini pecuniam colligere debere nam raro conveniunt in eas sedes quæ pecunia locentur, neque sumptui sunt colloquia aliæque eorum activitates. Ad summum solvent sodales symbolas pro cenis communibus. Nonnumquam tamen volent una peregrinari aut inceptum excipere sumptuosius. Jam diximus de libellis edendis ubi nuntientur pro pecunia negotia. Alias diversis nationibus regionibusve sunt programmata stipendiaria quibus donentur studia humanitatis (e.gr. The Doreen B. Townsend Center for the Humanities), linguæ, vincula inter gentes, etc. Hic est pagus inquisitione dignus.

Est etiam oportunum cogitare de alliciendis benefactoribus. Non enim desunt homines magnis opibus quibus possit persuaderi ut faveant vivæ Latinitati, et debent CL sodales cogitare numquem cognoscant adeundum. Quod maxima prudentia agendum est. At hoc est considerandum: si nos sumus persuasi, etiam aliis persuaderi potest.

Sunt denique multæ aliæ viæ pecuniæ colligendæ, sicut eæ quas insistunt studentes qui peregrinationes suas studiorum parant, sicut venditio tesserarum sortitionum aliaque innumera. Quæcumque CC LL faciant quo amplius coram hominibus innotescant, emolumento sunt et ipsis CC LL et vivæ Latinitati.

Si tamen pecunia colligitur, præstat rationem servare acepti atque expensi quam maxime possit diaphanam.

De Societatibus Latinis

Si cui Circulo Latino omnia quæ supra descripta sunt munera non videntur satis, potest etiam considerare num oportunum sit longius progredi et fieri Societas Latina. Societates enim Latinæ Circulorum Latinorum fines multimodis exuperant. Inter præstantiores ab eis susceptos labores quibus vivam foveant Latinitatem invenitur gratuita linguæ doctrina eis quibus sit opus, sicut faciunt multa Latina Instituta. Huic proposito, si qui alii volunt experiri, prodest asciscere adjutorium alicujus philologi cum experientia, si fieri potest, docendi. Aliæ societates Latinæ, qualis Fundatio Melissa, possunt etiam edere libros et periodica, seminaria æstiva facienda curare, nec non sub auspiciis suis Circulos Latinos promovere, sicut moderatur Fundatio Melissa CL Bruxellensem. Sunt multæ optimæ Societates Latinæ: Societas Latina Saravipontana egregiam edit Vocem Latinam et seminaria annua moderatur, Finni Nuntii Latini divulgant radiophonice nova Latine, Sodalitas Ludis Latinis Faciundis ludos Latinos more Romano celebrandos curat, etc. Societatem autem Latinam condere non deberent conari qui careant opibus experientiaque necessariis, et primum omnium debet bene considerari curnam sit nova Societas Latina necessaria quin foveamus et augeamus quæ jam sunt condita.

Hæc vero omnia neque humilioribus CC LL condendis obstant et majores Societates Latinas condere longe abest a propositis plerorumque CC LL.


Condendis novis Circulis Latinis consilia

Si in urbe tua non extat Circulus Latinus vehementer te invitamus ut consideres condendi opportunitatem.

Si vis CL incipere, magnam laboris partem invenies jam pro te confectam ab aliis CC LL quorum ab experientiis multa poteris discere. Lege quæ supra dicta sunt et invenies consilia de locis, modis sodalium alliciendorum, multisque aliis.

Noli autem tam multis rebus dictis animum despondere. Nihil enim ad incohandum opus est nisi uno vel duobus amicis quorum stimules studium quosque ad conventum convoces quendam in locum vobis jucundum ubi colloqui incipiatis pedetemptim Latine. Melius enim est incipere a paucis.

Potestis aliquid legere de quo loquamini aut methodum una sequi sicut notissimam "Assimil" (Lingua Latina sine molestia).

Si versaris in scholis vel universitatibus, facilius tibi erit invenire loca, necnon allicere ad tuum CL sodales per actus ad Latinitatem pertinentes (prælectiones, conventus, etc.). Magis etiam in promptu erunt libri, fontes cognitionis, indagationis viæ quibus possis CL condere. Neque tantum eos considera qui linguæ jam student Latinæ, sed etiam si qui in alia incumbunt non prorsus aliena, sicut res gestas, philosophiam, etiam scientiarum historiam.

Alias tamen potest esse necesse alicunde quærere sodales, nam pauci sunt in universitatibus præsertim apud quos bene audiat viva Latinitas.

Antequam principium facias condendi tui CL commendamus ut consideres tibique respondeas cur velis CL condere? quantum temporis habeas ut in id incumbas? num extet jam CL in urbe quam possis visitare?

Ut diximus, quamquam mira sit viva Latinitas, non semper inveniuntur qui ei faveant. Potest ergo esse oportunum in initio studium hominum allicere sub specie Latinitatis activæ. Plures enim erunt qui per se quidem non intellegant cur sit Latinitas viva colenda, agnoscant tamen pædagogica emolumenta exercitandæ modo activo linguæ ut melius eam calleant meliusque auctores antiquos possint legere. Hoc modo licebit aliis gaudere Latine loquendo aliis tamen non minus bonis exercitationibus se dare.

Conare etiam adesse una saltem sessione cujusdam CL qui in natione tua vel proxima conveniat. Potes in paginis SCL invenire eorum CC LL loca et si cum eis collocutus sis, multi te hospitium præbent quo melius possis visitare. Hac CL visitandi occasione potes cum amicis excursionem Latinam jucundam facere.

Etiam commendatur vehementer ut adesse coneris seminario saltem uno annuo eorum quæ celebrantur per æstatem per totum orbem terrarum. Alios enim latiniloquos coram cognoscere magni est momenti quo melius consilia accipias experientiamque. Visita ergo cum paginam nostri annui conventus, tum et eam ubi aliæ Societates Latinæ recensentur quarum multæ seminaria æstiva facienda curant. Etiam electronica fora Latina participare juvat, sicut Gregem Latine Loquentium aut CL Panormitani locutorium. Cura quoque ut accipias quædam ex multis vivæ Latinitatis periodicis.

Noli autem nimis expectare a Latinitate aliorum neque diffidere tuæ. Sunt enim multi qui putent quamquam diu studuerint linguæ Latinæ se nullo modo posse loqui. Hoc initialis metus solet carere fundamento, neque quidquam melius ad excutiendas has hæsitationes quam supra descriptis conventibus et seminariis adesse vel vivæ Latinitatis methodos sicut "Assimil" sequi.

Nihil prodest nimis severus erga sodales alios esse qui participare CL velint sed nondum satis calleant linguam. Multum enim possunt discere audiendo et valde discitur errando. Neminem ergo cogas ut abeat, sed stimula omnes ut pergant legere, studere, progredi. Hoc etiam peritissimis valet.

Denique, si in urbe tua Circulus Latinus non extat, condere vero velis, ad nos scribe; nam nos colligimus nomina eorum qui Circulos Latinos condere volunt, et fortasse jam sunt qui ex urbe tua ad nos scripserint, quorum cursus electronici inscriptiones tibi mittemus ut rem una incipiatis. Macte virtute!

 

Optamus, optime sodalis, ut hæc paginæ adjumento fuerint.

 

Cura ut quam Latinissime valeas!

 

 

     
SCL Statuta | Circuli Latini | Consilia | Acta | Forum | Contio | Conventus | Documenta | Aliæ Societates Latinæ