SCL

 

 

SOCIETAS CIRCVLORVM LATINORVM

   

SCL

           

SCL Statuta | Circuli Latini | Consilia | Acta | Forum | Contio | Conventus | Documenta | Aliæ Societates Latinæ

           
   

 

Acta


 

Titulo Acta sive Vita commentariolos sessionum a se habitarum in sedibus suis electronicis præbent omnes Circuli Latini.

Hac autem pagina recensentur cum Societatis Circulorum Latinorum origo tum res gestæ quas SCL gratia conjunctis viribus Circuli Latini efficere valuerint.


Contione Septembri 2004 (exemplum fictum temporarium)

1. Per omnes CC LL nuntiatum est ...

2. Deliberatione per omnes CC LL facta, placuit SCL Conventum Annuum 2005 convocare Ceretum.

3. Omnes CC LL breve scriptum de existentia actibusque suis scripserunt ad urbis suæ acta diurna.

Contio Augusta 2004 nulla fuit.

Diebus 6-16 Augusti 2004 Singidunum in Serbiam et ad conventum a LVPA ordinatum convenerunt 2 Circulorum Latinorum sodales: CL Londiniensis Avitus; CL Varsoviensis Conradus, Magdalena. De Circulis Latinis privata colloquia sunt habita, et Singidunenses, Catanienses, aliique stimulati sunt ut conderent suos Circulos Latinos.

Contione Julia 2004 actum est de nova editione methodi Assimil quæ jam paratur, de natura linguæ Latinæ, utrum sit mortua, viva an in discrimine, et de filiis pariendis Latinis atque educandis.

Diebus 18-25 Juli 2004 ad oppidum Rocamadour et symposium a Fundatione Melissa ordinatum, ut inter se sententias communicarent et inter omnes Circulos Latinos per totum terrarum orbem dispersos nexus roborarentur a SCL primum convocati (cf. Statuta § 4.3) convenerunt 4 Circulorum Latinorum sodales: CL Bruxellensis Gaius, Francisca, Wolfgangus; CL Duisburgensis Winfridus; CL Londiniensis Avitus; CL Panormitani Henricus. Deliberatio facta est de rebus ad Circulos Latinos pertinentibus, magno emolumento.

Contione Junia 2004 perrexit breviter deliberatio de ipsa contione et de cooperatione cum universitatibus et scholis, sed præsertim actum est de pecunia publica adipiscenda qua inceptis Latinis subveniatur.

Contione Maja 2004 perrexit deliberatio de ipsa contione quam brevissima et commodissima omnibus servanda, de aestate Latina 2004 et de cooperatione cum universitatibus et scholis.

Die 6 Maji 2004 primo suo conventu celebrato CL Bonaerensis ingreditur SCL.

Contione Aprili 2004 deliberatio facta est de ipsa contione ejusque operandi modo, de aestate Latina 2004 et de cooperatione cum universitatibus et scholis.

Die 17 Aprilis 2004 primo suo conventu celebrato CL Cæsaraugustanus ingreditur SCL.

Die 1 Aprilis 2004 SCL Circulis Latinis per totum terrarum orbem dispersis contionem electronicam præbuit qua, latis democraticis suffragiis, agenda, id est nova ad Latinitatem pertinentia de quibus in CC LL sessionibus disseratur, consiliaque atque actiones ad propugnandam Latinitatem vivam communes, ideoque efficaciores suadeantur (cf. Statuta § 4.2). Participant ab initio CL Bruxellensis, CL Barcinonensis, CL Bogotensis, CL Gaditanus, CL Gerundensis, CL Londiniensis, CL Lutetiensis, CL Matritensis, CL Panormitanus, CL Perpinianensis, CL Portualacrensis, CL Romanus, CL Seattlensis, CL Varsoviensis et CL Zagrabiensis.

Die 14 Marti 2004 Albinus Circulis Latinis per totum terrarum orbem dispersis forum electronicum præbuit quo omnia communicentur, præsertim autem quæ pertineant ad Circulos Latinos condendos firmandos augendos, necnon ad vivam linguam Latinam propagandam propugnandamque (cf. Statuta § 4.1).

SCL id effecit ut Circuli Latini quod antea pauci faciebant omnes nunc dent in lucem commentariolos sessionum suarum (cf. Statuta § 2.6), ut omnibus pateat quid quisque faciat (cf. Statuta § 3.3).

SCL consilia collegit ut Circulorum Latinorum varietate agendique moribus patefactis ditentur roborentur pergantque crescere sodalibus omnes qui sunt Circuli Latini, necnon facilius ut condantur novi in urbibus ubi nondum inveniuntur (cf. Statuta § 3.2).

Ante SCL constitutam multi Circuli Latini erant qui in electronicarum paginarum sectionibus suis titulo Conjunctiones vel Copulæ vel Nexus vel Vincula aliquot Circulos Latinos indicarent, sed alii alios, omnes nullus. SCL per vinculum ad se loco perspicuo additum (cf. Statuta § 2.5) id effecit ut omnes Circuli Latini inter se efficacissime connexi sint, quo melius rete Circulorum Latinorum innotescat omnesque possint urbis suæ CL convenire et, si quem locum visitent ubi alii sint Circuli Latini, amicos Latiniloquos visitare, eorumque sessionibus adesse (cf. Statuta § 3.1).


11 Marti 2004

CL Perpinianensis remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

27 Januari 2004

CL Romanus remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

16 Decembris 2003

CL Bogotensis remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

14 Decembris 2003

CL Portualacrensis remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

9 Decembris 2003

CL Barcinonensis remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

8 Decembris 2003

CL Gerundensis remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

24 Novembris 2003

CL Seattlensis remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

19 Novembris 2003

CL Londiniensis remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

17 Novembris 2003

CL Lutetiensis remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

7-9 Novembris 2003

CL Varsoviensis remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

5 Novembris 2003

CL Gaditanus remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

31 Octobris 2003

CL Panormitanus remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

30 Octobris 2003

CL Matritensis remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

29 Octobris 2003

CL Bruxellensis remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

26 Octobris 2003

CL Zagrabiensis remisso formulario voluntatem nuntiat participandæ SCL.

26 Octobris 2003

Uno plane anno post ortum consilium Societatis Circulorum Latinorum condendæ, cum jam novæ SCL paginæ satis paratæ erant quæ possint publice proponi, Avitus litteras mittit C. Licoppe, Di Maria Georgio, Sánchez Martín Iosepho Mariæ, La Torraca Humberto, Tekieli Stanislao, Kokoszkiewicz Conrado, Crnobrnja Angelæ, Pascual Barea Ioachimo atque Albino, quibus nuntiat SCL esse neonatam.

9 Octobris 2003

Variis cum Iosepho Maria reciprocatis litteris, dum inter alia conatur denuo Avitus totius rei regimen ei transferre, qui tamen comiter negat et res technicas se curaturum, ut pollicitus erat Vindobonæ, confirmat, die denique 9 Octobris nuntiat Avito Iosephus Maria novam sedem electronicam SCL se invenisse http://augustinus.eresmas.net/scl/ laboresque jam cœpisse conficiendarum paginarum.

12 Augusti 2003

Illico Vindobona redux Avitus Iosepho Mariæ documenta necessaria mittit ad instaurandam novo situ electronico SCL.

4 - 11 Augusti 2003

Per jucundum Seminarium Vindobonenese a LVPA et Fundatione Melissa moderatum, dum Avitus ac Iosephus Maria de fortuna SCL disserunt, hic offert Avito res SCL technicas curandas suscipere.

27 Octobris 2002 - 6 Marti 2003

Postero die quam C. Licoppe Avitus consilium declaraverat, litteras illico mittit Di Maria Georgio, Sánchez Martín Iosepho Mariæ, La Torraca Humberto, Brenno Legrano, Tekieli Stanislao et ipsi C. Licoppe quibus Associationem Circulorum Latinorum condere proponit. Aviti inceptum statim accipit omnium favorem et incohatur impigrum inter omnes conditorium colloquium ad quod accedunt gradatim Kokoszkiewicz Conradus, Crnobrnja Angela, Pascual Barea Ioachimus, necnon Karlhuber Simona et Jarcius Gaditanus, et denique Blanchard David. Primis controversiis deliberatur de natura societatis et Avitus iterum iterumque dicit se, quamquam auctor sit consili, malle propositi regimen alii transferre majoribus facultatibus gaudenti; cum nemo autem voluerit rem suscipere, Avitus cœpit paginas electronicas conscribere. Qua cura oriuntur mox dubia de nomine, quod placet dehinc mutare in Societatem Circulorum Latinorum. Avito tamen brevi patet se res technicas ad proposita sua curare parum bene posse, nedum forum contionesve electronicas instruere. Societas itaque anno 2002 lente, 2003 autem vix progreditur. Denique Marti die 6 Avitus ultimas litteras ad C. Licoppe et Di Maria Georgio mittit quorum secundum rogat ut adjuvante Luca, optimo magistro interretiali, rem velit gerere, qui tamen certum eum facit se adjuvare quidem rem autem gerere non posse. Societas Circulorum Latinorum ad munera sua activa ante quam perveniat stagnatur.

26 Octobris 2002

Spe deturbatus Avitus satis multos conscribendi Gregis Latine Loquentium sodales ut vivam Latinitatem propugnent non solum per virtualem cum GISCARD D'ESTAING Valerio die 28 futurum de Conventione Europæa colloquium, sed etiam publicam continentemque electronicam de Europa futura controversiam ubi multi alii diversas quisque suas sententias enixe defendebant, cum C. Licoppe commercium epistulare instaurat per quod die 26:

Circulos —inquit— omnes coordinare possibile mihi videtur sub una ASSOCIATIONE CIRCULORUM LATINORUM. Tunc, una agere poterimus.

Ortum est hoc modo consilium condendæ Societatis Circulorum Latinorum, qua magis active possit per orbem terrarum viva lingua Latina divulgari et propugnari.

 

     
SCL Statuta | Circuli Latini | Consilia | Acta | Forum | Contio | Conventus | Documenta | Aliæ Societates Latinæ